- SEPTEMTRIONI seu SEPTENTRION
- SEPTEMTRIONI seu SEPTENTRIONunde nomen sit, non convenit. Quidam volunt esse, a solo numero stellarum, ut triones sit supplementum. Alii malunt iriones esse boves, ut apud Naevium: Trionum hic moderator rusticusSane in Philoxeni Glossis legas: Triones, βόες αρχαίως. Eritque id nomen ab officio, quasi teriones, quia solum terant: vel quasi terriones, quia terram arent, colantque; vel quasi striones a stria, quam, proscindendo terram faciunt. Vide Varron. de LL. l. 6. Festum in Septentriones; Gell. l. 2. c. 21. Ovid. l. 1. κατὰ τμῆσιν, v. 64.---- Scythiam, septemque trionesHorrifer invadit Boreas.Virg. Georg. l. 3. v. 381.Talis Hyperboreo septem subiecta trioniGens effrena virûm, Riphaeo tunditur EureEt Pecudum fulvis velantur corpera setis.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.